monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXIX. > 14 > sectio 110 > 2 > 4 > sectio 57 > sectio 93 > sectio 64 > sectio 51 > csg7.33 > sectio 85 > 2 > 1 > sectio 65 > sectio 21 > sectio 20 > sectio 16 > CAPUT V. > sectio 21 > 72 > bnf16236.226 > sectio 55 > sectio 32 > 55 > sectio 23 > sectio 160 > 48 > sectio 47 > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 15. <<<     >>> 17.

16.

1 Abierunt sacerdotes Legis, Legis tribunalia: accedamus ad sacerdotem novum (Hebr. IV, 14), ad sedem gratiae, visitatorem animarum nostrarum, sacerdotem non secundum Legem mandati carnalis creatum, sed secundum virtutem infatigabilis electum (Hebr. VII, 16).
2 Non enim ipse sibi honorem praeripuit, sed electus a Patre est (Hebr. V, 4), sicut ipse Pater ait: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4).
3 Novus ergo sacerdos videmus quid obtulerit.
4 Alii sacerdotes pro se offerebant, et pro populo suo: hic quia non habuit peccatum, ut pro se offerret, pro universo mundo se obtulit, et per sanguinem suum intravit in sancta.